The first epistle of the first book of Horace imitated: By Mr. Pope. London: printed for R. Dodsley, and sold by T. Cooper, 1737 [1738]. [2],19,[1]p. ; 2⁰. (ESTC T5661; Foxon P878; OTA K023128.000)

  • THE FIRST EPISTLE OF THE FIRST BOOK OF HORACE IMITATED.

    By Mr. POPE.

    LONDON: Printed for R. DODSLEY at Tully's Head in Pall-mall, and sold by T. Cooper in Pater-noster-row, MDCCXXXVII. [Pric. 1 s.]

  • Q. HORATII FLACCIEPIST. I. LIB. I.AD MAECENATEM.

    PRIMA dicte mihi, summâ dicende Camenâ!
    verse 2 Spectatum satis, & donatum jam rude, quaeris
    (Maecenas) iterum antiquo me includere ludo?
    Non eadem est aetas, non mens. verse 3 Vejanius Armis
    verse 4 Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,
    Ne populum verse 5 extremâ, toties, exoret arenâ.
    [Page 4]
    verse 6 Est mihi, purgatam crebro qui personet aurem;
    "Solve verse 7 senescentem mature sanus equum, ne
    "Peccet ad extremum ridendus, & ilia ducat. "
    Nunc itaque, & verse 8 Versus & caetera ludicra pono,
    Quid verse 9 verum atque decens, curo & rogo, & omnis in hoc sum.
    verse 10 Condo & compono quae mox depromere possim.
    Ac ne forte roges, verse 11 quo me duce, quo Lare tuter?
    Nullius addictus jurare in verba Magistri,
    verse 12 Quo me cunque rapit tempestas, deferor Hospes.
    Nunc agilis fio, & mersor verse 13 civilibus undis,
    Virtutis verae Custos, verse 14 rigidusque satelles.
    Nunc in
    * Omnis Aristippum decuit color, & status, & res.
    Aristippi verse 15 furtim praecepta relabor
    [Page 6]
    Et mihi res, non me rebus, submittere conor.
    verse 16 Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
    Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
    Pupillis, quos dura premit custodia matrum:
    Sic mihi tarda verse 17 fluunt ingrataque tempora, quae spem
    Consiliumque morantur agendi gnaviter verse 18 id, quod
    Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
    Aeque neglectum pueris, senibusque nocebit.
    verse 19Restat, ut his ego me ipse regam, verse 20 solerque, Elementis.
    verse 21 Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
    Non tamen idcirco contemnas lippus inungi:
    Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
    Nodosâ corpus nolis prohibere chiragrâ.
    Est quâdam prodire verse 22 tenus, si non datur ultra.
    [Page 8]
    verse 23 Fervet Avaritia, miseroque Cupidine pectus?
    Sunt verba & voces, quibus hunc lenire dolorem
    Possis, & verse 24 magnam morbi deponere partem.
    Laudis amore tumes? sunt verse 25 certa piacula, quae te
    Ter pure lecto poterunt recreare libello.
    verse 26 Invidus, iracundus, iners, vinosus, verse 27 Amator,
    Nemo verse 28 adeo ferus est ut non mitescere possit,
    Si modo culturae patientem commodet aurem.
    verse 29 Virtus est vitium fugere, & Sapientia prima
    Stultitia caruisse —
    — Vides, quae verse 30 maxima credis
    Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam,
    Quanto devites animi, capitisque labore?
    Impiger extremos curris mercator ad Indos,
    Per verse 31 mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes:
    Ne cures verse 32 ea que stulte miraris & optas
    Discere, & audire, & meliori credere non vis? **
    [Page 10]
    "verse 33 Vilius argentum est auro, virtutibus aurum —
    "verse 34 O cives, cives! quaerenda Pecunia primum est,
    "Virtus post nummos — Haec verse 35 Janus summus ab imo
    Prodocet: haec recinunt juvenes dictata, senesque,
    verse 36 Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
    Est verse 37 animus tibi, sunt mores, est lingua, fidesque —
    Si quadringentis sex, septem millia desint,
    verse 38Plebs eris —
    verse 39 At pueri ludentes, 'Rex eris (aiunt)
    "Si recte facies. "Hic verse 40 murus aheneus esto,
    Nil conscire sibi, nullâ pallescere culpâ!
    verse 41 Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum
    Noenia? quae regnum recte facientibus offert,
    [Page 12]
    Et Maribusverse 42Curiis, & decantata Camillis?
    verse 43 Isne tibi melius suadet, qui "Rem facias, rem,
    "Si possis, recte, si non, quocunque modo rem. "
    Ut verse 44 proprius spectes lacrymosa Poemata Pupi!
    An, verse 45 qui Fortunae te responsare superbae
    Liberum & erectum, verse 46 praesens hortatur, & aptat?
    verse 47 Quod si me Populus Romanus forte roget, cur
    Non, ut verse 48 porticibus, sic judiciis fruar iisdem,
    Nec sequar aut fugiam, quos diligit ipse, vel odit?
    Olim quod verse 49 Vulpes aegroto cauta Leoni
    Respondit, referam: "Quia me vestigia terrent
    "Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
    [Page 14]
    verse 50Bellua multorum est capitum, nam quid sequar aut quem?
    Pars hominum gestit verse 51 conducere Publica. Sunt qui
    verse 52 Crustis & Pomis, Viduas venentur avaras,
    Excipiantque Senes quos in vivaria mittunt.
    verse 53Multis occulto crescit res foenore —
    verse 54 Verum
    Esto, aliis alios rebus, studiisque teneri:
    Iidem eadem possunt horam durare probantes?
    verse 55 "Nullus in orbe locus Baiis prelucet amaenis:"
    Si dixit Dives, verse 56 lacus & mare sentit amorem
    [Page 16]
    Festinantis heri. Cui si verse 57 vitiosa Libido
    Fecerit auspicium, cras, "ferramenta Teanum
    "Tolletis fabri! —
    verse 58 Lectus genialis in aula est?
    Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita:
    verse 59 Si non est, jurat bene solis esse maritis.
    verse 60 Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
    Quid verse 61 pauper? ride: mutat verse 62 caenacula, lectos,
    Balnea, verse 63 tonsores; conducto verse 64 navigio, aequè
    Nauseat ac locuples, quem ducit priva tirremis.
    verse 65 Si curtatus inaequali tonsore capillos
    Occurro, rides; si forte subucula pexae
    Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,
    [Page 18]
    Rides: quid? verse 66 mea cum pugnat Sententia secum,
    Quod petiit, spernit; repetit quod nuper omisit;
    verse 67 Aestuat, & Vitae disconvenit ordine toto;
    verse 68 Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
    verse 69 Insanire putas solennia me; neque rides,
    Nec verse 70 Medici credis, nec Curatoris egere
    A Praetore dati? rerum verse 71 Tutela mearum
    Cum sis, & pravè sectum stomacheris ob unguem,
    De te pendentis, te suspicientis, Amici.
    Ad summam, Sapiens uno verse 72 minor est Jove! verse 73 Dives!
    verse 74 Liber! verse 75 honoratus! verse 76 pulcher! —
    verse 77 Rex denique regum!
    Praecipue sanus —
    verse 78 Nisi cum pituita molesta est.
  • EPISTLES OF HORACE. BOOK I.