Horace his ode to Venus. Lib. IV. Ode I. Imitated by Mr. Pope. London: printed for J. Wright, and sold by J. Roberts, 1737. [2],7,[1]p. ; 2⁰. (ESTC T5677; Foxon P896; OTA K023139.000)

  • [Page]

    HORACE HIS Ode to VENUS. LIB. IV. ODE I. IMITATED

    By Mr. POPE.

    LONDON: Printed for J. WRIGHT, and Sold by J. ROBERTS in Warwick-lane, MDCCXXXVII. (Price Six Pence.)

  • Q. HORATII FLACCI ODARUM LIB. IV. ODE. I.AD VENEREM.

    INTER missa Venus diu
    Rursus bella moves? parce precor, precor!
    Non tum qualis eram, bonae
    Sub regno Cynarae: Desine, dulcium
    Mater saeva Cupidinum,
    Circa lustra decem flectere mollibus
    Jam durum imperiis: abi
    Quo blandae juvenum te revocant preces.
    [Page 4]
    Tempestiviùs in domo
    Paulli, purpureis ales oloribus,
    Comessabere Maximi,
    Si torrere jecur quaeris idoneum.
    Namque et nobilis & decens,
    Et pro solicitis non tacitus reis,
    Et centum puer artium,
    Latè signa feret militiae tuae.
    Et quandoque potentior
    Largis muneribus riserit aemuli,
    Albanos prope te lacus
    Ponet marmoream, sub trabe citrea.
    Illic plurima naribus
    Duces thara; lyraeque & Berecynthiae
    Delectabere tibiae
    Mistis carminibus, non sine fistulâ.
    [Page 6]
    Illic bis pueri die
    Numen cum teneris virginibus tuum
    Laudantes, pede candido
    In morem Salium ter quatient humum.
    Me nec femina, nec puer
    Jam, nec spes animi credula mutui,
    Nec certare juvat mero:
    Nec vincire novis tempora floribus.
    — Sed cur, heu! Ligurine, cur
    Manat rara meas lacryma per genas?
    Cur facunda parum decoro
    Inter verba cadit lingua silentio?
    Nocturnis te ego somniis
    Jam captum teneo: jam volucrem sequor
    Te, per gramina Martii
    Campi, te per aquas, dure, volubiles.
  • THE FIRST ODE OF THE FOURTH BOOK OF HORACE: